Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, et judiciae eius dulciora super mel et favum. Nam et servus tuus custodit ea.
Laudate Dominum, quia benignus est, psallite nomini eius, quoniam suavis est. Omnia quaecumque voluit fecit in coelo et in terra.
Angelus Domini descendit de coelo et dixit mulieribus: Quem quaeritis surrexit sicut dixit. Alleluia.